Übersicht latine deutsch español Vokabeln spezial Informationen

De instrumentis medicorum

1. enchiridion dictum
quod manu adstringatur,
dum plurima contineat ferramenta;
ceir enim Graece manus vocatur.
2. phlebotomum ab incisione vocatum;
nam incisio Graece tomh dicitur.
3. similaria. angistrum. spatomele.
guva, quae a Latinis
a similitudine cucurbita,
a suspirio ventosa vocatur.
denique animata spiritu per igniculum,
dehinc praeciso corpori superposita omne,
quod intra cutem vel altius aestuat,
sive humorem, sive sanguinem, evocat in superficiem.
4. clistere.
pila a pisendis seminibus,
id est terendis.
hinc et pigmenta, eo quod in pila et pilo aguntur,
quasi piligmenta.
est enim pila vas concavum
et medicorum aptum usui,
in quo proprie ptisanae fieri
et pigmenta concidi solent.
5. Varro autem refert
Pilumn[i]um
quendam in Italia fuisse,
qui pinsendis praefuit arvis,
unde [et] pilumni et pistores.
ab hoc igitur pilum
et pilam inventam,
quibus far pinsitur,
et ex eius nomine ita appellata.
pilum autem est
unde contunditur
quidquid in pila mittitur.
6. mortarium,
quod ibi iam semina in pulverem redacta et mortua condiantur.
7. coticula est
in qua circumducta collyria resolvuntur.
erit enim lenis.
nam aspera frangi potius
quam resolvi collyrium facit.

©omposuit ignis-quis-viri 2001