Übersicht latine deutsch español Vokabeln Elefantenherde Asiat.Elefant

Afrik.Elefant

14. elephantum Graeci a magnitudine corporis vocatum putant,
quod formam montis praeferat;
Graece enim mons lojoV dicitur. 
apud Indos autem a voce barro vocatur;
unde et vox eius barritus, et dentes ebur.
rostrum autem proboscida dicitur,
quoniam illo pabulum ori admovet;
et est angui similis,
vallo munitus eburno.

15

hos boves lucas dictos
ab antiquis Romanis:
boves, quia nullum animal grandius videbant:
lucas, quia in Lucania illos primus Pyrrhus in proelio obiecit Romanis.
nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est;
in eis enim Persae et Indi ligneis turribus conlocatis,
tamquam de muro iaculis dimicant.
intellectu autem et memoria multa vigent.

16

gregatim incedunt;
motu, quo valent, salutant;
murem fugiunt;
aversi coeunt;
quando autem parturiunt,
in aquis vel insulis dimittunt fetus propter dracones,
quia inimici sunt et ab eis inplicati necantur;
biennio autem portant fetus,
nec amplius
quam semel gignunt nec plures,
sed tantum unum;
vivunt [autem] annos trecentos.
apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur;
nunc sola eos India gignit.

©omposuit leopardus 2001