CAVE MVLIEREM

(kolometrische Fassung v. Matthias Nesemann)



Dārius in cīvitāte Rōmānā rźgnāvit
prūdźns valdź.
quī trźs fīliōs habźbat,
quōs multum dī·lźxit.

cum vźrō morī dźbźret,
lźgāvit prīmō·genitō tōtam hźrźditātem,
quam pater eius eī dī·mīsit.
secundō fīliō dedit omnia,
quae tempore suō ac·quīsīvit.
tertiō fīliō trīa iocālia dedit,
scī·licet ānulum, monīle et pannum pretiōsum.

ānulus istam virtūtem habźbat,
quod, quī·cumque illum in digitō gestābat,
grātiam omnium habźret
et per illam grātiam,
quid·quid ab eīs quaereret,
ob·tinźret.

monīle istam virtūtem habźbat,
quod quī·cumque illud in pectore gestāret,
quid·quid cor suum dźsiderāret,
ob·tinźret,
quod esset possibile.

pannus istam virtūtem habźbat,
quod, quī·cumque super eum sedźret,
et in sź cogitāret,
in quā parte mundī esse dź·siderāret,
in īnstantī ibī·dem positus esset.

ista trīa fźcerat magister Virgīlius
arte magicā.
imperātor, cum ista trīa iūniōrī fīliō daret,
ait:
« cārissime Iōnatha,
tū es iūnior fīlius meus.
ista trīa tibī dō,
ut studium ex·erceās;
aliam hźrźditātem nōn habźs.

sed māter tua ista cūstōdiet
et,
sīc·ut dź istīs indigźs,
ūnum post alium tibī dabit.

hīs dictīs
vertit sź ad pariźtem
et ź·mīsit spīritum.
fīliī vźrō eius
honorificź
eum sepultūrae trā·didźrunt.

post haec
duō prīmī fīliī eius lźgāta oc·cupābant.
tertius vźrō fīlius
ā mātre
ānulum quaesīvit,ut ad studium per·geret.

ait māter: « ānulum tibī trā·dō,
ut cum conāmine studeās
scientiam ac·quīrere.
et ā muliere caveās, nź forte ānulum per·dās!
Iōnathās ānulum re·cźpit
et ad ūniversitātem per·rźxit,
in quā in·cźpit
satis sollicitź studium frequentāre
et scientiam ac·quīrere.

post haec citō
diź quō·dam  in plateā
quae·dam puella eī oc·currit
satis formōsa, grātiōsa.
quam cum vīdisset,
captus est in oculīs eius
et eam sź·cum dūxit  et pūblicź tenuit
ac mīrō modō dī·lźxit.

Iōnathās vźrō ānulō
in digitō
ūtźbātur,
dź cuius virtūte
grātiam et amōrem omnium habźbat,
in tantum, quod,
quid·quid ab eīs postulābat,
ob·tinuit.
con·vīvia diversa tenuit, mūnera dedit,
et omnia per virtūtem ānulī.
amāsia eius, cum haec vīdisset
nec cōpia aurī et argentī sź·cum vīdisset,
ad·mīrābātur,
unde habźret,
quod tot et tanta ex·penderet.

cum semel vīdisset eum iucundum,
ait eī:
« ō domine,
multī multa loquuntur.
aurum et argentum nōn habźs,
et quō·modō pot·est hoc esse,
quod nihil tibi dź·ficit,
cum qua·si īn·finīta ex·pendās?
at ille:
«deus plūs valet
quam aurum et argentum.
potźns est deus
mihi dare,
quod dź·siderō.

at illa:
« ō domine,
nōn est creātūra,
quam magis dī·ligam
quam vestram persōnam.
aperī mihi cor tuum!
et vźritātem ancillae tuae in·dīca!

et sīc saepius eun·dem sermōnem re·plicāvit.
  eum· & ·dem
ille vźrō
dź malitiā mulieris
nōn prae·meditātus
ait:
« cārissima,
iam vźritātem tibī in·dīcābō:

pater meus mihī ānulum prźtiōsum lźgāvit,
et tālis virtus in·clūditur in eō,
quod, quī·cumque eum in digitō portāverit,
grātiam et amōrem omnium habźbit.
per quam grātiam
quid·quid ab hominibus petierō,
ob·tineō
et sīc nōbilitātźs teneō.

at illa:
« ō domine, audī mź
et fac secundum cōnsilium meum
et post factum
nōn paenitźbis.
singulīs diźbus
es in sōlāciō
inter hominźs.
possibile esset,
ut ānulum per·derźs.
trā·de ergō mihī ānulum
ad cūstōdiendum,
et satis fidźliter cūstōdiam,
quo·usque dź eō indigźs.
ille vźrō dictīs eius crźdźns
eī ānulum trā·didit.
citō post haec
grātia hominum coepit dī·minuī
ac an·nihilāre.
ille haec vidźns,
 
ānulum ab eā quaesīvit
per quem posset
grātiam et amōrem hominum re·cuperāre.

at illa:
« praestō sum!
in·trāvit cameram,
aperuit cistam ...

altā vōce clāmāvit et ait:
« heu mihi, domine, heu!
vźnźrunt latrōnźs,
cistam aperuźrunt
et ānulum as·portāvźrunt.

Iōnathās cum haec audīsset,
com·mōta sunt omnia viscera eius;
flźvit amārź,
quia ultrā ex·pendere nōn habuit.

per·rźxit statim ad imperātricem,
mātrem suam,
dź·nūntiāns eī
dź causā ānulī.

at illa :
« ō fīlī mī,
nōn·ne tibī prae·dīxī,
ut ā muliere cavźrźs? !
per mulierem iam dź·ceptus es.

ecce, iam tibī trā·dō monīle,
quod cūstōdiās dīligenter,
quia,
sī per·dideris,
honōrźs et commodum per·petuō ā·mittźs!

ille vźrō monīle re·cźpit
et ad studium per·rźxit.

et ecce,
in portā cīvītātis
amāsia eius eī oc·currźbat
et eum cum gaudiō re·cźpit.

ille vźrō
sīc·ut prīus
eam tenuit.

monīlī in pectore ūtźbātur
et, quid·quid cogitāvit,
in·vźnit.

con·vīvia sīc·ut prīus habuit,
mūnera dīversa dedit,
in tantum
quod tōta cīvitās loquźbātur.
illa vźrō ad·mīrābātur,
unde tot et tanta habuit
et nihil tamen cum eō vīdit.

intrā sź cogitāvit :
« nōn pot·est esse,
quīn aliud iocāle sź·cum portāverit prźtiōsum,
per quod omnia ista pos·sidet.

dum vźrō
quō·dam diź
vīnō re·plźtus fuisset ac hilaris,
illa dīxit :
« ō domine mī,
dī·midium animae meae,
ūnam parvam petitiōnem ā tź petō,
et nōn cźlźs
ab ancillā tuā!

multa con·vivia tenźs
et nihil, ut videō, habźs.
dic ergō ancillae,
quō·modō illud pos·sit esse!

at ille : « nōn dīcam.
tibī prius sźcrźtum meum dīxī,
et ānulum virtuōsum mihī per·didistī.
id·eō nōn in·tendō
dź cźterō
sźcrźtum meum prō·palāre.

quae ait :
« domine, audī mź!
cāsus ille,
quī mź dź ānulō con·tīgit,
sapientiōrī hominī con·tingere posset,
quia
contrā latrōnźs
sapientia locum nōn tenet.
sed sī modō scīrem sźcrźtum cordis tuī,
aliter dis·pōnerem.
at ille :
« ex quō ita est,
tibī vźritātem pandam :
monīle ūnum mihī trā·didit pater meus.
unde,
sī quis in pectore illud portāverit,
dźlectātiōnem cordis suī im·plźre pot·est.
iam monīle in pectore portō,
et omnia mihī sunt parāta,
quid·quid cogitō.

quae ait :
« ō domine,
quālis sapientia est ista,
quod illud

ā māne ūsque ad noctem
portāveris!
tantum
in ūnā hōra
cogitāre possźs,
quod
per annum
tibī suf·ficeret.

et id·eō
trā·de mihī monīle  ad cūstodiendum.
tibī prō·mittō
sīc monīle tibī cūstodīre,
quod nūllus hominum
ad hoc dź·veniet.

ille crźdźns dictīs eius
monīle eī trā·didit.
post haec vźrō,
cum omnia cōn·sūmpsisset,
monīle ab eā quaesīvit.
illa iūramentō firmāvit,
quod eī furtīvź ab·lātum esset.

ille haec audiźns
mīrō modō dolźbat
et ait:
« nōn·ne dź·mźns eram,
quod, quandō ānulum per·didī,
ad·hūc monīle eī trā·didī?

parāvit sź ad iter  versus mātrem
et tōtum eī narrāvit.

illa nōn modicum dolźns
ait :
« ō fīlī dulcissime,
cur cōn·fidistī tantum in muliere?
iam bis per eam es dź·ceptus
et ab omnibus stultus es re·putātus.

modō ad·discās sapientiam,
sī volueris,
quia nihil habeō tibī dare
ni·sī pannum pretiōsum,
quem pater tuus tibī dedit!
sī illum per·dideris,
amplius ad mź nōn veniās!

ille vźrō pannum re·cźpit
et ad eun·dem statum per·rźxit.

audiźns vźrō sua amāsia dź ad·ventū eius
gāvīsa est valdź.
ad eum per·rźxit,
cum omnī iūbilō eum re·cźpit.
ille vźrō pannum in longum et lātum ex·pandit
et ait : « ecce, cārissima,
tam pretiōsum pannum mihi pater meus lźgāvit.
ambō super istum pannum sedeāmus!
et sīc factum est.

dum autem ambō super pannum sedźrent
et simul cōn·fābulārent,
Iōnathās intrā sź cogitābat :
« uti·nam iam in tantā di·stantiā essźmus,
ubī nūllus hominum venit!
cum hoc cōgitāsset,
qua·si in momentō ambō sunt raptī
et qua·si in fīne mundī sunt positī
in ūnam forestam,
quae multum di·stābat ā cōn·spectū hominum.

illa, cum haec vīdisset,
clāmābat: «ō domine mī,
ubi iam sumus positī?
at ille: «certź, ut spźrō,
in fīne mundī.
recole,
quod ānulum meum et monīle

mihi aliźnāstī !
et ideō vōtum deī caelī voveō,
quod hīc tź dī·mittam
bźstiīs dź·vorandum,
nisī secūritātem

habeam.

quae ait: «domine, miserźre meī !
sī mź ad eun·dem locum dūxeris,
ubī hodiź erāmus,
tibi fidźliter

prō·mittō,
ut ānulum cum monīlī tibi red·dam.

ille crźdźns dictīs eius
ait: «ex quō ita est,
tź ad cīvitātem tuam re·dūcam.

illa vźrō ait:
«ex quō  tibi fidem iam dedī,
dic mihi,
quōmodō tam subitō hūc ad·vźnimus !
et ille: «dīcam tibi.
virtus istīus pannī est, quod,
quīcumque super eum sźderit,
cogitet īnfrā sź,
in quā parte mundī esse velit,
et ibi erit.

hīs dictīs ait eī : « cārissima,
ex·tende tź, quia oportet  
mź in gremiō tuō quiźscere,
quia mīrō modō ap·petō dormīre!
illa vźrō caput suum in gremium re·cźpit,
quī statim est op·pressus somnō.

illa haec vidźns
partem illam,
super quam ipse sedźbat,
tōtāliter prīvātź ad sź trāxit.
hōc factō cōgitābat : « utinam iam essem
in locō, ubī in māne eram!
statim in eōdem locō cum pannō est locāta,
et Iōnathās sōlus
dormiźns
re·lictus est in foresta.

cum autem ā somnō sur·rźxisset
et pannum nec amāsiam in·vźnisset,
flźvit amārź,
gemitūs et suspiria ź·mittźbat
et ait: «ō deus meus,
quid faciam egō ?
ubī mź dī·vertam,
penitus īg·nōrō.
nźminem vīdit ni·sī avźs
in aere volantźs.

(re·)sur·rźxit
et sīgnō crūcis sź sīgni·ficāvit;
quan·dam viam in·vźnit
et per eam ambulāvit.

cum autem

ambulāsset,
vźnit ad aquam pro·fundam,
per quam trāns·īre oportźbat.
aquam intrāvit,
quae tam fervida erat,
quod carnźs dź pedibus

sź·parāvit,
in quantum aqua tetīgit.

ille autem  dź hōc  multum con·trīstātus
quan·dam phialam  dź aquā istā  im·plźvit
et sź·cum dūxit.

cum vźrō ulterius prō·cessisset,
vīdit quan·dam arborem
frūctū plźnam.

cum autem esset famźlicus,
dź frūctū com·źdit
et statim factus est leprōsus vīlis.
statim dź frūctū col·lźgit
et sź·cum tulit.

dum autem in viā esset,
flźvit amārź et ait: «ō domine deus meus,
quantās trībulātiōnźs sus·tineō !
sīc in angustiā positus
vīdit ā longź quan·dam aquam,
per quam trāns·īre oportźbat.
intrāvit,
et sīc·ut prīor aqua carnem
ab ossibus
sź·parāvit,
sīc secunda aqua carnźs re·staurāvit.
phialam plźnam
et(iam) dź aquā illā
sź·cum dūxit.
cum vźrō ulterius prō·cessisset,
in·cźpit źsurīre.
vīdit aliam arborem
frūctū plźnam.
dź frūctū arboris illīus com·źdit,
et sīc·ut prīor frūctus eum leprōsum fźcerat,
sīc secundus frūctus eum
ab omnī leprā
cūrāvit.

cum vźrō ulterius ambulāsset,
vīdit castrum ā longź pulchrum.
quantum potuit,
ad illud festīnāvit.
et ecce,
ob·viam eī duō hominźs
splendidź in·dūtī
oc·currźbant.
quis esset,
ab eō quaerźbant.
at ille:
« medicus sum per·fectus.
quī dīxźrunt:
« rźx istīus rźgnī iam manet
in istō castrō, quod vidźs,
et est leprōsus.
si eum ā leprā cūrāre possźs,
ad maximōs honōrźs et divitiās
per·venīre possźs.
at ille:
« mediante deī grātiā
eum ā leprā cūrābō.
at illī:
« cārissime,
multī ante tź vźnźrunt
et capita sua per·didźrunt,
eō quod eum cūrāre nōn possent.
et id·eō,
sī secūrus es
ipsum sānāre,
tź ad ipsum dūcźmus cum honōre.
quī ait:
« estote secūrī,
quod eum cūrābō.
illī haec audientźs
illum ad rźgem dūxźrunt.
quī eum                    
in lectō iacentem    
in·vźnit.                  
dedit eī                   
dź secundā aquā      
ad bibendum                
et dź secundō frūctū       
ad manducandum;            
et īnfrā trī·duum          
ab omnī leprā est cūrātus, 
et cārō eius mundāta est   
sīcut cārō puerī.          
rźx vźrō omnia,            
quae dź·siderābat,   
eī trā·didit               
et eum                     
in māgnō honōre      
sź·cum re·tinuit.          
Iōnathās vźrō              
singulīs diźbus      
versus lītus maris   
ad spatiandum        
per·rźxit,                 
eō quod mare esset prope,  
ut,
sī posset,           
ali·quās nāvźs vidźret     
dź partibus longinquīs.    
et sīc multīs diźbus stetit,
quod nūllōs rūmōrźs audīvit.
ūnā diźrum,
cum ad spatiandum per·rźxisset,
vīdit nāvium multītūdinem venīre.
gāvīsus est valdź.
inter nāvźs circu·ībat
quaerendō,
sī ali·quis esset dź suā patriā,
in quā ūniversitās et studium erat.
in fīne
in·vźnit ūnam nāvem,
quae erat dź eā·dem cīvitāte.
cum eīs con·vźnit,
ut eum
ad ean·dem cīvitātem
dūcerent.
hōc factō
licentiam ā rźge quaesīvit,
ut ad patriam suam per·geret.
rźx vźrō plūra dōna eī dedit,
et cum honōre ad patriam re·meāvit
et ad cīvitātem,
in quā amāsia sua erat,
per·vźnit.
rūmōrźs per cīvitātem volābant,
quod medicus subtīlis
dź partibus longinquīs
ad·vźnisset,
quī omnźs īn·firmōs
ab omnī īn·firmitāte
cūrāret.

tunc temporis
erat amāsia dītior cīvītātis,
et hoc
per trīā iocālia,
quae ź Iōnathā abs·tulit.
quae
ūsque ad mortem
īn·firmābātur.

cum autem audisset,
quod tam subtīlis medicus ad·vźnisset,
nūntiōs ad eum mīsit,
ut ad eam venīret,
et dōna plūrima re·ciperet,
sī per·fectź eam cūrāret.

Iōnathās vźrō
ab omnibus
ig·nōtus erat,
nec etiam
amāsia sua nōtitiam ipsīus habuit,
quia mortuum eum
ā multō tempore
crźdidit.
cum autem
ante lectum eius stetisset,
ait eī:
« ō domina cārissima,
medicīna nīl tibī valźbit, 
ni·sī sīs plźnź cōn·fessa; 
et sī ali·quem dź·fraudāstī,
citō red·dās,
et 
quod iūstum erit, 
ad·im·plźbō!
illa vźrō
altā vōce
coepit cōn·fitźrī,
quō·modō Iōnatham 
dź ānulō, monīlī et pannō
dź·cźpisset 
et quō·modō eum
in locō dź·sertō
qua·sī in fīne mundī
dī·mīsisset:
« quem crźdō, 
ait
« per bźstiās esse dź·vorātum. 
Iōnathās, cum hoc audīsset,
ait:
« dic, domina, 
ubī sunt illa trīa,
quae fraudulenter ab eō abs·tulistī?  
at illa: 
« ad pźdźs meōs
in ūnā cistā.
ecce clavźs,
cistam aperiās!  
ille vźrō cum aperuisset,
ānulum, monīle et pannum in·vźnit.
nōn modicum vźrō gaudźns
in sinum suum ea posuit.

post·ea
dź frūctū illīus arboris,
ā quā lepram re·cźpit,
ad manducandum eī dedit
et aquam,
quae carnźs  ab ossibus  sź·parāvit,
eī pro·pīnāvit.

quae, cum com·źdisset ac bibisset,
statim leprōsa facta est.
cum maximōs dolōrźs interiōrźs sźntīret,
tam lamentābiliter clāmābat,
ut in tōtā cīvitāte audīrźtur.

et sīc spīritum ź·mīsit.

Iōnathās vźrō
cum iocālibus suīs
ad mātrem per·rźxit,
dź cuius ad·ventū
parentźs  mīrō modō  gaudźbant.

ille vźrō mātrī ac frātribus suīs
ā prīn·cipiō ūsque ad fīnem
narrāvit,
quō·modō deus eum
ā dī·versīs perīculīs
līberāsset
et iocalia per·dita ac·quīsisset.

illī vźrō multum gaudentźs
deum  per omnia  laudābant.

ille vźrō multīs annīs vīxit
et animam deō red·didit.